Header Image
LA | 15. Novembris 2025 – officium lectionis

15. Novembris 2025

Sabbatum, tempus per annum, hebdomada 32
hebdomada 4 psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,

dies indefíciens,

debellátor atræ noctis,

reparátor lúminis,

destructórque tenebrárum,

illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,

quo vocánte súrgimus;

faciénte quo beáti,

quo linquénte míseri;

quo a morte liberáti,

quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,

noctis atque sǽculi;

ergo nobis, rex ætérne,

lucem illam tríbue,

quæ fuscátur nulla nocte,

solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,

Sancto sit Spirítui,

Deo trino sed et uni,

paci, vitæ, lúmini,

nómini præ cunctis dulci

divinóque númini. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Deus de nullo véniens,

Deus de Deo pródiens,

Deus ab his progrédiens,

in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,

tu sis amor et gáudium;

in te nostra cupíditas

et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,

cum Génito de Vírgine,

intus et in circúitu

nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,

quod tua fecit bónitas,

creándo prius hóminem,

recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,

redémit Christi cáritas;

patiéndo tunc díligens,

nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,

pax, virtus et impérium,

decus, omnipoténtia,

laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I

Deus deórum Dóminus locútus est *

et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *

Deus noster véniet et non silébit:

ignis consúmens est in conspéctu eius *

et in circúitu eius tempéstas válida.

Advocábit cælum desúrsum *

et terram discérnere pópulum suum:

« Congregáte mihi sanctos meos, *

qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício ».

Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *

quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

« Audi, pópulus meus, et loquar; †

Israel, et testificábor advérsum te: *

Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrifíciis tuis árguam te; *

holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

Non accípiam de domo tua vítulos, *

neque de grégibus tuis hircos.

Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *

iumentórum mille in móntibus.

Cognóvi ómnia volatília cæli, *

et, quod movétur in agro, meum est.

Si esuríero non dicam tibi; *

meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.

Numquid manducábo carnes taurórum *

aut sánguinem hircórum potábo?

Immola Deo sacrifícium laudis *

et redde Altíssimo vota tua;

et ínvoca me in die tribulatiónis: *

éruam te, et honorificábis me ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

Peccatóri autem dixit Deus: †

« Quare tu enárras præcépta mea *

et assúmis testaméntum meum in os tuum?

Tu vero odísti disciplínam *

et proiecísti sermónes meos retrórsum.

Si vidébas furem, currébas cum eo; *

et cum adúlteris erat pórtio tua.

Os tuum dimittébas ad malítiam, *

et lingua tua concinnábat dolos.

Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *

et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

Hæc fecísti, et tácui. †

Existimásti quod eram tui símilis. *

Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *

nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, *

et, qui immaculátus est in via,

osténdam illi salutáre Dei ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.

Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.

Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

12, 1-13

Prophetia de novissimo die et de resurrectione

Hæc dixit mihi ángelus: « In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro. Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt: álii in vitam ætérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Tu autem, Dániel, claude sermónes et signa librum usque ad tempus finis; pertransíbunt plúrimi, et múltiplex erit sciéntia ».

Et vidi ego Dániel, et ecce duo álii stabant, unus hinc super ripam flúminis et álius inde ex áltera ripa flúminis. Et dixit viro, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis: « Usquequo finis horum mirabílium? ». Et audívi virum, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum levásset déxteram et sinístram suam in cælum et iurásset per Vivéntem in ætérnum: « Quia in tempus, témpora et dimídium témporis, et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc ». Et ego audívi et non intelléxi et dixi: « Dómine mi, quid erit finis horum? ». Et ait: « Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad tempus præfinítum. Purificabúntur et dealbabúntur et probabúntur multi, et ímpie agent ímpii, neque intéllegent omnes ímpii; porro docti intéllegent. Et a témpore, cum ablátum fúerit iuge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio vastatóris, dies mille ducénti nonagínta. Beátus, qui exspéctat et pérvenit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque. Tu autem vade ad finem et requiésce, et stabit in sorte tua in fine diérum ».

RESPONSORIUM

Cf. Lc 20, 35a. 36. 38

Illi qui digni habebúntur resurrectióne ex mórtuis, non ultra mori póterunt: * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.

Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei. * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía auctóris sǽculi secúndi

(Cap. 18, 1 – 20, 5: Funk 1, 167-171)

Faciamus iustitiam, ut in finem salvemur

Et nos ígitur ex iis simus, qui grátias agunt, qui Deo serviérunt, neque ex ímpiis, qui iudicántur. Etenim ipse cum per ómnia peccátor sim necdum fúgerim tentatiónem, sed adhuc verser médiis in instruméntis diáboli, iustítiam sectári stúdeo, ut possim vel prope ad eam accédere, timens iudícium futúrum.

Itaque, fratres et soróres, postquam Deus veritátis audítus est, lego vobis exhortatiónem, ut ánimum adverténtes ad ea quæ scripta sunt, et vosmetípsos salvétis et eum qui legit inter vos; mercédem enim peto, ut ex toto corde pæniténtiam agátis, salútem vobis et vitam dantes. Hoc enim faciéntes, scopum proponémus ómnibus iuvénibus, qui pietáti et bonitáti Dei óperam volunt impéndere. Nec ægre ferámus neque indignémur, qui sumus insipiéntes, si quis nos commonefáciat et convértat ab iniustítia ad iustítiam. Nonnúmquam enim mala faciéntes non atténdimus propter ánimæ duplicitátem et incredulitátem, quæ est in pectóribus nostris, et mens nostra obscuráta est cupiditátibus inánibus.

Faciámus ígitur iustítiam, ut in finem salvémur. Beáti, qui his præcéptis obœ́diunt; etiámsi breve tempus in mundo mala patiúntur, incorruptíbilem resurrectiónis fructum vindemiábunt. Ne contristétur ígitur pius, si in his tempóribus misériam pátitur; exspéctat eum beátum tempus; sursum ille cum pátribus revivíscens gaudébit usque in sǽculum tristítia non turbátum.

Nec vero illud mentem nostram pertúrbet, quod iniústos dívites et servos Dei angustátos vidémus. Credámus ígitur, fratres et soróres: Dei vivi certámen subímus et exercémus in hac vita, ut in futúra coronémur. Nemo iustórum célerem fructum accépit, sed exspéctat eum. Si enim Deus mercédem iustórum cito retribúeret, statim negótium exercerémus, non pietátem; viderémur enim iusti esse non pium, sed lucratívum sectántes; et proptérea iudícium divínum pertúrbat spíritum, qui non est iustus, et ággravat vínculis.

Soli Deo invisíbili, Patri veritátis, qui nobis misit salvatórem et auctórem incorruptibilitátis, per quem étiam manifestávit nobis veritátem et vitam cæléstem, ei sit glória in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Ps 36 (37), 27a. 28. 1

Declína a malo et fac bonum; * Quia Dóminus amat iudícium et non derelínquet sanctos suos.

Noli æmulári in malignántibus, neque zeláveris faciéntes iniquitátem. * Quia Dóminus amat iudícium et non derelínquet sanctos suos.

ORATIO

Orémus.

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky

LA | 15. Novembris 2025 – officium lectionis

15. Novembris 2025

S. Alberti Magni, episcopi et Ecclesiæ doctoris
memoria ad libitum

Lauingiæ (Lauingen) ad Danubium in Germania natus est circa annum 1206; Patavii et Lutetiæ Parisiorum studiis incubuit. Inter Fratres Prædicatores adlectus, munere docendi plurimis in locis optime functus est. Ratisbonensis episcopus ordinatus, assidue nisus est pacem inter populos civitatesque firmare. Multa præclare scripsit ad doctrinæ sacræ et naturalis emolumentum. Mortuus est Coloniæ Agrippinæ (Köln) anno 1280.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,

géstiens huius celebráre festum,

débitas sacro pia turba psallit

cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni

chrísmatis pleno tuus unxit intus

Spíritus dono, posuítque sanctam

páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,

lux erat cæco, mísero levámen,

próvidus cunctis pater omnibúsque

ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam

reddis in cælis, dócili magístrum

fac sequi vita, similíque tandem

fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem

teque, Salvátor, pie rex, per ævum;

Spíritus Sancti résonet per omnem

glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I

Deus deórum Dóminus locútus est *

et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *

Deus noster véniet et non silébit:

ignis consúmens est in conspéctu eius *

et in circúitu eius tempéstas válida.

Advocábit cælum desúrsum *

et terram discérnere pópulum suum:

« Congregáte mihi sanctos meos, *

qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício ».

Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *

quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

« Audi, pópulus meus, et loquar; †

Israel, et testificábor advérsum te: *

Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrifíciis tuis árguam te; *

holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

Non accípiam de domo tua vítulos, *

neque de grégibus tuis hircos.

Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *

iumentórum mille in móntibus.

Cognóvi ómnia volatília cæli, *

et, quod movétur in agro, meum est.

Si esuríero non dicam tibi; *

meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.

Numquid manducábo carnes taurórum *

aut sánguinem hircórum potábo?

Immola Deo sacrifícium laudis *

et redde Altíssimo vota tua;

et ínvoca me in die tribulatiónis: *

éruam te, et honorificábis me ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

Peccatóri autem dixit Deus: †

« Quare tu enárras præcépta mea *

et assúmis testaméntum meum in os tuum?

Tu vero odísti disciplínam *

et proiecísti sermónes meos retrórsum.

Si vidébas furem, currébas cum eo; *

et cum adúlteris erat pórtio tua.

Os tuum dimittébas ad malítiam, *

et lingua tua concinnábat dolos.

Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *

et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

Hæc fecísti, et tácui. †

Existimásti quod eram tui símilis. *

Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *

nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, *

et, qui immaculátus est in via,

osténdam illi salutáre Dei ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.

Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.

Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

12, 1-13

Prophetia de novissimo die et de resurrectione

Hæc dixit mihi ángelus: « In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro. Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt: álii in vitam ætérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Tu autem, Dániel, claude sermónes et signa librum usque ad tempus finis; pertransíbunt plúrimi, et múltiplex erit sciéntia ».

Et vidi ego Dániel, et ecce duo álii stabant, unus hinc super ripam flúminis et álius inde ex áltera ripa flúminis. Et dixit viro, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis: « Usquequo finis horum mirabílium? ». Et audívi virum, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum levásset déxteram et sinístram suam in cælum et iurásset per Vivéntem in ætérnum: « Quia in tempus, témpora et dimídium témporis, et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc ». Et ego audívi et non intelléxi et dixi: « Dómine mi, quid erit finis horum? ». Et ait: « Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad tempus præfinítum. Purificabúntur et dealbabúntur et probabúntur multi, et ímpie agent ímpii, neque intéllegent omnes ímpii; porro docti intéllegent. Et a témpore, cum ablátum fúerit iuge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio vastatóris, dies mille ducénti nonagínta. Beátus, qui exspéctat et pérvenit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque. Tu autem vade ad finem et requiésce, et stabit in sorte tua in fine diérum ».

RESPONSORIUM

Cf. Lc 20, 35a. 36. 38

Illi qui digni habebúntur resurrectióne ex mórtuis, non ultra mori póterunt: * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.

Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei. * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Albérti Magni epíscopi in Evangélium Lucæ

(22, 19; Opera omnia, Parisiis 1890-1899 23, 673-674)

Pastor et doctor in ædificationem corporis Christi

Hoc fácite in meam commemoratiónem. In quo duo sunt notánda. Primum est iniúnctio usus huius sacraménti, quod notat quando dicit: Hoc fácite. Secúndum autem est quod sit memoriále abeúntis ad mortem pro nobis Dómini.

Dicit ergo: Hoc fácite. Nihil enim utílius est iniúngi, nihil dúlcius, nihil salúbrius, nihil amabílius, nihil ætérnæ vitæ simílius iniúngi pótuit. Et hæc per síngula ostendúntur.

Utile enim ad peccáti remissiónem, et ad grátiæ plenitúdinem est utilíssimum in vita. Hic, scílicet Pater spirítuum, érudit nos, ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem eius. Sanctificátio autem eius est in sacrificatióne eius, hoc est, cum se óbtulit in sacraménto, et Patri pro nobis, et nobis se óbtulit ad usum. Pro eis ego sanctífico meípsum. Christus, qui per Spíritum sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti.

Nihil étiam dúlcius fácere póssumus. Quid enim dúlcius quam id in quo Deus totam suam ad nos osténdit dulcédinem? Parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem et omnis sapóris suavitátem. Substántia enim tua dulcédinem tuam, quam in fílios habes, ostendébat et desérviens uniuscuiúsque voluntáti, ad quod quisque volébat, convertebátur.

Nihil étiam salúbrius iniúngi póterat. Est enim hoc sacraméntum Ligni vitæ fructus, quem qui cum devotióne sincéræ fídei sumit, mortem non gustábit in ætérnum. Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam: et qui tenúerit eam beátus. Qui mandúcat me et ipse vivet propter me.

Nihil étiam amabílius iniúngi pótuit. Hoc enim sacraméntum et amóris et uniónis est effectívum. Amóris enim máximi indícium est seípsum dare in cibum. Si non dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus eius ut saturémur? quasi dicat: tantum diléxi eos et ipsi me, quod ego in viscéribus eórum esse cupiébam, et ipsi me sic súmere, ut mihi incorporáti membra mea fíerent. Non enim intímius nec naturálius mihi uníri póterant et ego eis.

Nihil étiam ætérnæ vitæ simílius iniúngi póterat. Ætérnæ enim vitæ continuátio ex hoc est quod Deus sua dulcédine seípsum ínfluit beáte vivéntibus.

RESPONSORIUM

Lc 22, 29-30a; Io 15, 16a

Ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, * Ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.

Ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis. * Ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátum Albértum epíscopum in humána sapiéntia cum divína fide componénda magnum effecísti, da nobis, quǽsumus, ita eius magistérii inhærére doctrínis, ut per scientiárum progréssus ad profundiórem tui cognitiónem et amórem perveniámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.